Revelation of John 12

Et ex his vidi istud procedere, scilicet fidei gratiam, id est quiddam magnum significantem. Hic facit mentionem de revelatione mysteriorum quae fuerunt in secunda visione, et de injuncto officio praedicationis, quod habuimus in tertia, ut istam quartam quae de pugna Ecclesiae et diaboli est, ex his duabus, id est secunda et tertia, ostendat pendere. Licet mundanis sustentetur Ecclesia, ea tamen non affectat. etc. Id est duodecim apostoli, quibus mundus credidit, vel in quibus mundum vicit Ecclesia. Praedicando, adversa patitur. Vel cruciatur a seipsa, id est carnem suam macerat, ut praedicatio sit idonea. Non de magno effectu, sed de potentia et superbia draconis loquitur. etc. Id est regna et divitias quibus principes decalogum legis impugnant. Id est deceptiones, quibus celant vitia, ut cauda celantur turpia. Id est illorum qui illuminant Ecclesiam doctrina, non vita. Quae patiebatur dolorem, per quod credebat cito cessuram. Per passionem credebat diabolus Ecclesiam subjugatam. Paratus erat draco ad devorandum; sed non potuit, quia natus est qui prohibuit. Carnali generatione, Christus de Abraham et David praecessit; vel peperit Ecclesia filium, id est fidem Christi in cordibus auditorum. Id est toto tempore quo subsistit Ecclesia praedicatione Christi tribus annis et dimidio facta. Ecclesiam sustentantes orando, auxilium ferendo. Removere auxilia angelorum, quia non poterunt Ecclesiam ducere in peccatum. . Cum ostendisset diabolum in hoc certamine occulto ab Ecclesia victum auxilio filii et angelorum, subjungit exsultationes angelorum ipsorum, vel sanctarum animarum de victoria fratrum, ut laborent vincere qui de victoria sua angelos vel sanctas animas audiunt exsultare. Officium diaboli est accusare, id est per peccatum accusabiles reddere. In prosperis delectando, in adversis contristando. . De coelo: vel de minoribus sanctis, in quibus jam non habet locum tentatio. Quia videt multos sibi subtrahi, et in locum suum substitui. Cum vidit diabolus se per occultam fraudem non posse proficere, aperta tribulatione aggreditur expugnare. etc. Quae etiam contra apertam tribulationem habet auxilium ab eodem filio a quo habebat contra occultam impugnationem. . Illi dicuntur aquilae, qui per conversationem vitae coelum petunt, et ideo in Deo fixum habent intuitum. etc. Si accipitur illius Ecclesiae status quae erit tempore Antichristi, dicetur aliter etc., pro praedicatione Heliae et Enoch; si generalis Ecclesiae tempus accipitur, dicitur etc., aliter pro praedicatione Christi facta tribus annis et dimidio, quia Christi praedicatione pascitur Ecclesia quotidie. . Id est Christus Ecclesiae suae dedit vires patiendi. id est praeparavit, et idoneam se fecit, ut reciperet quidquid sibi inferrent, ad similitudinem os aperientis. Hoc Christus in passione sua fecit, in quo suis exemplum patiendi se proposuit. id est, omnes poenas in se destruxit, factus immortalis et impassibilis, quod idem facit in suis. Quia licet non possit eam devincere, non tamen desistit invidere, et locum invadendi quaerere. Non tamen omnes illos vicit minores, sed tantum super arenam, id est, in fructuosos moram fecit, in quibus apparent signa vestigii.
Copyright information for VulgGlossa